Glose
Descendens.[BEDA.]Descendere de tecto, et ad praedicandum ire jubetur, etc.,usque ad, Sanctorum vero conversatio est in coelis[Philipp. 3.].Ecce ego,etc. Ostendit se scire adventum illorum, humilitatis etiam dans exemplum, dimittens circuitum verborum.Quae causa est,etc. Spiritus adesse milites dixit, et qua de causa venerant tacuit, quia ad conservandam humilitatem aliquando prophetiae spiritus ex parte animum tangit, et ex parte non tangit.